Text
- [: Gaudeamus igitur, iuvenes dum sumus: :] Post iucundam iuventutem, post molestam senectutem [: nos habebit humus! :]
- Ubi sunt, qui ante nos in mundo fuere? Vadite ad superos, transite ad inferos, ubi iam fuere.
- Vita nostra brevis est, brevi finietur, venit mors velociter, rapit nos atrociter, nemini parcetur.
- Vivat academia, vivant professores, vivat membrum quodlibet, vivant membra quaelibet, semper sint in flore!
- Vivant omnes virgines faciles, formosae, vivant et mulieres, tenerae, amabiles, bonae, laboriosae!
- Pereat tristitia, pereant osores, pereat diabolus, quivis antiburschius, atque irrisores!
Neuere Fassung von Kindleben, 1781
Melodie
De brevitate vitae (mp3)