Schrift: | klein | gross | invertiert



De brevitate vitae

Text

  1. [: Gaudeamus igitur, iuvenes dum sumus: :] Post iucundam iuventutem, post molestam senectutem [: nos habebit humus! :]
  2. Ubi sunt, qui ante nos in mundo fuere? Vadite ad superos, transite ad inferos, ubi iam fuere.
  3. Vita nostra brevis est, brevi finietur, venit mors velociter, rapit nos atrociter, nemini parcetur.
  4. Vivat academia, vivant professores, vivat membrum quodlibet, vivant membra quaelibet, semper sint in flore!
  5. Vivant omnes virgines faciles, formosae, vivant et mulieres, tenerae, amabiles, bonae, laboriosae!
  6. Pereat tristitia, pereant osores, pereat diabolus, quivis antiburschius, atque irrisores!

Neuere Fassung von Kindleben, 1781

Melodie

De brevitate vitae (mp3)